post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum
eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit
contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et
de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi
Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad
rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda
congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed et omnes de
urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum
cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et
Hierusalem in domo Domini ante atrium novum
ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et
dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et
potentia nec quisquam tibi potest resistere
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae
huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham
amici tui in sempiternum
habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium
nomini tuo dicentes
si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et
fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum
est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris
et exaudies salvosque facies
nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos
non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de
Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos
e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione
quam tradidisti nobis
Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non
tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae
inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc
solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te
omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et
uxoribus et liberis suis
erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii
Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem
factus est spiritus Domini in medio turbae
et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et
tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec
paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei
cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum
nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est
contra solitudinem Hieruhel
non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter
state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et
Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra
eos et Dominus erit vobiscum
Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem
ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum
porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant
Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae
profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me
Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo
vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta
evenient prospera
deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut
laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce
consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum
misericordia eius
cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias
eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis
Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi
sunt
namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum
habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque
hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis
concidere vulneribus
porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit
solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus
nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere
venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda
spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam
supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et
diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies
spolia auferre pro praedae magnitudine
die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis
etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum
vallis Benedictionis usque in praesentem diem
reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem
et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod
dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis
ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et
tubis in domum Domini
inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum
cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel
quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per
circuitum
regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta
quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia
Selachi
et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea
faciens quae placita erant coram Domino
verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non
direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum
reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro
regum Israhel
post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia
rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima
et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis
feceruntque classem in Asiongaber
prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad
Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit
Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in
Tharsis